CAPREAE

CAPREAE
CAPREAE
insula regni Neapolitani ultra Surrentum Campaniae urbem circiter 8. mill. pass. nobilis coturnicum incredibili multitudine, quae ex Italia volantes illic bis in anno capiuntur. Ovid. l. 15. Met. v. 709.
Inde legit Capreas, promontoriumque Minervae.
Ptolemaeo autem singulari numerô Καπρέα, Reliquis Graecis Καπρίαι, et Καπρία. Hodieque vulgo Capri. De situ Dio, l. 52. Κειται δ᾿ οὐ πόῤῥω τῆς κατα Σύῤῥεντον ἠπείρου. Χρηςτὸν μεν` οὐδὲν, ὄνομα δὲ νȏν ἔτι διὰ την` Τιβερίου ενοίκησιν ἔχουσα. Contra snae tradit Statius, l. 3. Sylv. carm. 1. v. 128.
------ Dites Capreae, viridesque resultant
Taurubulae.
Sueton. in Tiber. c. 40. Peragratâ Campaniâ, Capreas se comulit, praecipue delectatus insulâ, quod uno parvôque litore adiretur, septa undique praeruptis immensae altitudinis rupibus, et profundô maris Plin. l. 3. c. 6. A Surrento 8. milibus passuum distantes Tiberii Principis arce nobiles Caprae circuitu 40. milia passuum. Vel potius secessu eius infames. Vide Sueton. Iuvenal. Sat. 10. v. 92.
------ Tutor haberi
Principis, angustâ Caprearum in rupe sedentis
Cum grege Chaldaeo. ----- ------
Pharus etiam fuit in hac insula. Sueton. in Tiber c. 74. Et ante paucos, quam obiret, dies, turris Phari terrae motu Capreis concidit. Instauratam rursus fuisse aparet ex Statio, Syl. l. 3. Carm. 5. v. 100.
Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis
Aemula noctivagae tollit Pharus aemula Lunae.
Teleboas autem Capreas insulam habitâsse testatur Virg. Aen. l. 7. v. 733.
Nec tu carminibus nostris indictus abibis
Oebale, quem generâsse Telon Sebetide nympha
Fertur, teleboum Capreas cum regna teneret
Iam senior. ------ ------
Hinc Telonis insula, Silio, l. 8. v. 541.
Non Prochyte, non ardentem sortita Typhoea
Inarime, non antiqui saxosa Telonis
Insula.
Nic. Lloydius. Est in mari Tytrheno, 3. milliar. a Minervae promontor. 24. a Neapoli cum Civitate parva. Baudrand.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Capreae (Titularbistum) — Capreae (italienisch Capri) ist ein Titularbistum der römisch katholischen Kirche. Es geht zurück auf einen Bischofssitz in der Stadt Capri, die sich in der italienischen Region Kampanien befindet. Das Bistum Capreae wurde 987 gegründet und… …   Deutsch Wikipedia

  • CAPREAE Palus — ad quam Romulus evanuit. Plut. Cicero. Ovid. l. 2. Fast. v. 491. Est locus; antiqui Capreae dixêre paludem, Forte tuis illic, Romule, iura dabas …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Capreae — geographical name see Capri …   New Collegiate Dictionary

  • Braungelber Weidenblattkäfer — (Lochmaea capreae) Systematik Klasse: Insekten (Insecta) Ordnung …   Deutsch Wikipedia

  • CAPREA — Hebr. tsebi, a decore. Hinc passim in Cantico Sponsus capreae comparatur et hinnulo cervorum; idque ratione formae, ut multi volunt: quia de eodem Sponso dicitur Psalm. 45. v. 3. Filiorum hominis pulcherrimus es. Bochart. tamen potius ob… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ива (раст.) — (Salix Tournf., ветла, ракита, лоза, лозина, верба) род двудольных растений из семейства ивовых (Salicaceae). Это очень распространенные и весьма известные у нас растения ( ивушка , ракитовый кусточек ). Большинство видов И. любят влажность и… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • PYGARGUS — Graece πύγαργος, aquilae genus est; a candicante caudae sic dictae, cuius meminêre Aristoteles, Hist. Anim. Plin. l. 10. c. 3. Hesychius, Suidas. Sed et inter damarum aut caprearum genera. Sic Herodoti, l. 4. inter animalia, quae habent… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • REEM — seu Reim, Hebr. Gap desc: Hebrew vel Gap desc: Hebrew, Iobi c. 39. v. 9. (aliis 12.) animal est procerum, ἁλτικὸν, validum, ferum, indomitum, cornutum, Principum in S. Scriptura typus: quod Aben Ezra ibicem, bootius urum; Alii monocerotem, sed… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Capri — Infobox Islands name = Capri image caption = View of Capri from the sea image size = locator native name = native name link = nickname = location = Tyrrhenian Sea coordinates = archipelago = total islands = major islands = area = 10.4 km² highest …   Wikipedia

  • Dino Monduzzi — Styles of Dino Cardinal Monduzzi Reference style His Eminence Spoken style Your Eminence …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”